monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.43 > 31 > Ioannes, 13 > 4 > csg48.373 > sectio 22 > sluMscr.Dresd.A.145.b.45 > 33 > 2 > tblHarleyMS1775.17v > 41 > 34 > 38 > XXVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS THEODERICUS REX. (a. 507|511) > bnf10439.197 r > sectio 34 > csg42.115 > Psalmi, 40 > 7 > sectio 7 > XXXV. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XXXIIII. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507/511) <<<     >>> XXXVI. FERRIOLO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|511)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XXXV. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511)

1 Cum siccitas praesentis anni, quae localiter certis solet desaevire temporibus, terrenis visceribus nimio calore duratis abortivos messium fetus non tam edidit quam inperfecta ubertate proiecit, maiori nunc studio quaerenda sunt quae etiam in abundantia expeti consuerunt.2 Et ideo frumenta publica, quae de Calabro atque Apulo litoribus per cancellarium vestrum aestatis tempore consuerant destinari, nec autumno venisse modis omnibus permovemur, cum solis reflexus australia signa discurrens, naturae ordine modificatus, tumultuosas procellas aeris permixtione resuscitat: quod ab ipsis quoque mensibus datur intellegi, quando ex numero imbrium futurorum competenter nomina susceperunt.3 quae ergo talis mora, ut in tantis tranquillitatibus velocia necdum fuerint destinata navigia, cum stellarum non mergentium lucidus situs tendi carbasa festinanter invitet et aeris sereni fides properantium nequeat vota terrere? Aut forte incumbente austro remigiisque iuvantibus meatus navium echinais morsus inter undas liquidas alligavit: aut Indici maris conchae simili potentia labiis suis navium dorsa fixerunt: quarum quietus tactus plus dicitur retinere quam exagitata possunt elementa compellere.4 stat pigra ratis tumentibus alata velis et cursum non habet, cui ventus arridet: sine anchoris figitur, sine rudentibus alligatur et tam parva animalia plus resistunt quam tot auxilia prosperitatis impellunt.5 ita cum subiecta unda praecipitet cursum, supra maris tergum navigium stare constat infixum miroque modo natantia inconcusse retinentur, dum innumeris motibus unda rapiatur.6 Sed ut dicamus aliam piscis naturam, forte nautae praedictarum navium tactu torpedinis segnissime torpuerunt: a qua tantum infigentum dexterae praegravantur, ut per hastam, qua fuerit vulnerata, ita manum percutientis inficiat, quatenus vivae substantiae pars sine sensu aliquo immobilis obstupescat.7 credo talia incurrerunt, qui se movere non possunt.8 sed echinais illis impedimentosa venalitas est, concharum morsus insatiata cupiditas, torpedo fraudulenta simulatio.9 ipsi enim studio pravo faciunt moras, ut occasiones incurrere videantur adversas.10 quod magnitudo tua, cui specialiter convenit cogitare de talibus, celerrima faciat emendatione recorrigi, ne inopia non tam ab sterilitate temporis quam a neglegentia matre nata esse videatur.
Cassiodorus HOME

bnf2923.138

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik